- INFORMIS
- INFORMISLapis, pro Numine Arabibus olim fuit, Arnob. adv. Gentes l. 6. ridetis temporibus priscis Persas fluvium coluisse--- informem Arabas lapidem et Cuiusmodi lapides ἀσήμους, vocat Dio Chrysostom. Serm. 12. Ω῞ςε πολλοὶ τῶ βαρβάρων περία τε καὶ ἀπορία τέχνη ὄρη θεοῦς ἐπονομηάζοσι καὶ δένδρα ἀγγα καὶ ἀσήμους λίθους. Unde multi Barbarorum ignorantia et defecti artis, montes Deos vocant et arbores et informes lapides. Maximus vero Tyrius hoc Arabum numen λίθον τετράγωνον, Lapidem quadratum, uti Clem. Alex. λίθον, lapidem simpliciter, appellat. Quo quid illi designatum voluerint, Vide infra in voce Lapis, item ubi de Saracenis: adde quae diximus, de Imaginibus. Uti autem Arabibus Infermis lapis in veneratione fuit, sic Lignum Cauni pro Diana idolatum coluêre verbis Arnob. ubi supra. Vide infra in voce Lignum. Sed et, postquam διάρθρωσις et ars affabre caelandi in admiratione esse caepit, rudiora istiusmodi et informia simulacra, ob autiquitatis venerationem, in honore pristino manebant. Hinc Dei Solis Elagabali, qui erat lapis maximus, ab uno rotundus et sensim fastigiatus (sicut in nummis cernitur) simulacrum vehiculo imposuit Antonius Aug. eius Sacerdos, apud Herodian. l. 5. in nummo Caracallae cernitur vetustissimum Paphiae Veneris simulacrum, nulli rei magis assimile, quam albae pyramidi: et in nummis Apolloniatarum stat columna acuminata, intra sertum, Apollinis Αγυιέως, Eq. Marsham. Canon. Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate. Adde iam dicta, ubi de Baetylis
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.